Enlever par force

« leur coutume était d’enlever par force de la maison des pères les filles qu’on menait marier, afin qu’il ne semblât pas que ce fût de leur consentement, qu’elles convolaient dans les bras d’un homme. »
Le Malade imaginaire, II, 6

La pratique en question est décrite au long dans le Antiquitatum romanarum corpus absolutissimum (1640) au chapitre XXXVII (« De nuptiis et earum ritibus ») (1)

 

Elle était évoquée dans le poème XLI de Catulle (2)

 

 


 

(1)

Caeterum ut ad tres illlos modos, quibus uxores justae habebantur, revertar, usu fieri matrimonium dicebatur, cum tutoribus auctoribus mulier in matrimonium conveniebat, et cum viro ita consuescebat, ut cum justo marito adeo, ut si usus ille intra annum non interrumperetur, pro usucapta jam haberetur ; qua de re nonnihil scriptum fuisse in duodecim Tabulis, satis locus hic Agelli indicat. Quintum Mutium jurisconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae cum Kalend. Januariis apud virum causa matrimonii esse caepisset, ante diem iv. Kalend. Januarias sequentes usurpatum isset. Non posse impleri trinocium, quod abesse a viro usurpandi causa ex duodecim Tabulis, deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalend. Ex his enim verbis apparet, ut aliarum rerum hic etiam uxorum vsucapionem fuisse, et si uxor per annum integrum nullo interrupto usu apud virum fuisset, in manum mariti venisse, et ex tutorum potestate exisse : usum vero, si per tres noctes ab eo abfuisset, interruptum fuisse. Hoc enim veteres usurpari dixerunt. Atque hanc legitimi matrimonii rationem antiquissimam fuisse, et a raptu illo Sabinarum initium sumpsisse Jacobus Raevardus Jurisconsultus clarissimus quemadmodum Justus Lipsius eum appellat, Belgici Papinianus, arbitratur : qui raptus, quia feliciter Romulo successerat, ideo institutum ab eodem rege fuisse putat, ut non vero, sed simulato quodam raptu omnis legitimi connubii ritus perageretur. Quo quidem tempore (verba haec sunt Jacobi Raeveardii Commentariis xii. Tabularum, capite 21) ea fuisse videtur matrimonii contrahendi ratio, ut usu quisque virginem ex gremio matris, aut ex proxima necessitudine vi simulata raptam, non aliter suam faceret, quam Romana pubes Sabinas olim virgines suas usu fecerit. Idque omnino mihi visus est voluisse Festus, cum ita scriberet : « rapi simulatur virgo ex gremio matris, aut si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad virum trahitur, quod videlicet ea res feliciter Romulo cessit ». Rapiundae autem vi simulata virginis, quinam olim ritus fuerit, eleganter Apuleius exposuit libro quarto de Asino aureo his verbis : « Tunc ne me gremio suo mater infelix tolerans, mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque suavis crebriter ingestis jam spe futura liberorum votis anxiis propagabat, cum in ruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeviens, nudis et incertis mucronibus coruscans, non caedi, non rapinae manus, afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum invadunt protinus, nec ullo de familiaribus nostris repugnante, ac ne tantillum quidem resistente, me miseram, exanimem, saevo pavore trepidam, de medio matris gremio rapuere ».
( p. 605)

 

(2)

tu fero juveni in manus
floridam ipse puellulam
dedis a gremio suae
matris, o Hymenaee Hymen,
o Hymen Hymenaee.

(v. 56-61)

 

Tu mets entre les bras d’un jeune homme plein d’ardeur une fille, de qui tu as tiré la florissante beauté du sein de sa mère, O Hymen ! ô Hymen! Hyménée, Hyménée.
(Les Poésies de Catulle de Vérone, en latin et en français, 1663, p. 95)

Le moteur de recherche fonctionne par co-occurence, par exemple, la saisie femmes superstition, affichera uniquement les fiches qui comportent les deux termes, et non toutes les pages qui comportent chacun des termes.